monumenta.ch > Ambrosius > 82 > 79 > sectio 2 > 36 > sectio 181 > sectio 302 > sectio 25 > bnf6331.101 > bnf5129.116 > sectio 2 > bnf2607.96 > sectio 344 > bnf2607.139 > sectio 13 > bnf7900.50 > 25 > bnf10439.94 r > bnf12590.122 > 89 > bnf6331.138 > Iob, 39 > 301 > 14 > bnf6383.34 > bsbClm6224.476 > bnf5134.53 > bnf6726.4 > bnf2607.136 > 27 > sectio 11 > 32 > sectio 713 > bnf7240.53 > sectio 49 > sectio 867 > bnf10439.258 r > Iacobi, 1 > sectio 16 > sectio 225 > sectio 1 > sectio 14 > 50 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 204 > sectio 15 > 55 > Deuteronomium, 34 > 80 > bnf2607.102 > sectio 3 > sectio 3 > 6 > sectio 2 > bnf12590.152 > sectio 233 > bnf10439.89 r > 50
Ambrosius, De Tobia, § 49 <<<     >>> § 51

Ambrosius, De Tobia, § 50

1 quod peius est, hoc uitium plurimorum est et maxime diuitum, quibus hoc nomine instruuntur cellaria.
2 si quis instaurandum conuiuium putat, ad negotiatorem mittit, ut absentiati cupellam sibi gratis deferat: ad cauponem dirigit, ut Picenum uinum aut Tyriacum requirat, ad lanium, ut uuluam sibi procuret, ad alium, ut poma adornet.
3 itaque humanitatem iudicant quae alieno constant periculo.
4 tu bibis et alius diffluit lacrimis, tu epularis et alios cibo tuo strangulas, tu symphonia delectaris et alius miserabili deplorat ululatu, tu poma degustas et alius spinam uorat.
5 numquid colligunt de spinis uuas aut de tribulis ficus? spina usura est, spina centesima est, tnbulus faenus est, male urit.
6 quomodo ergo potes fructum habere de spinis? si iste fructus de spinis non nascitur, ille nascetur aeternus? de aerumnis ditaris, de lacrimis lucrum quaeris, de fame aliena pasceris, de exuuiis despoliatorum hominum cudis argentum et iudicas te diuitem, qui stipem poscis a paupere? sed audi quid dicat saluator: uae nobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram!
Ambrosius HOME

bnf1732.270

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik